monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 90, 1
Latich domesticae quae comedi possunt valde frigidae sunt, et sine condimento comestae inutili succo suo cerebrum hominis inane faciunt, stomachum infirmitate implent. Unde qui eas comedere vult, primum aut dille , aut aceto, aut allio beysze, ita quod his perfusum sit brevi tempore antequam comedatur. Et si hoc modo temperatum comederit, cerebrum confortant et bonam digestionem parant. .